monumenta.ch > Martialis > 41 > 90 > 63 > 72 > 40 > 36 > 84 > 64 > 48 > 46 > 53 > 85 > 76 > 82 > 35 > 80 > 79 > 67 > 74 > 86 > 24 > 28 > 73 > 60
Martialis, Epigrammata, 3, LIX <<<     >>> LXI

Martialis, Epigrammata, 3, LX

1 Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,
Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
Sugitur inciso mitulus ore mihi:
Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
Ponitur in cavea mortua pica mihi.
2 Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
Martialis HOME

bnf8067.19 bnf8071.60