monumenta.ch > Martialis > 41 > 90 > 63 > 72 > 40 > 36 > 84 > 64 > 48 > 46
Martialis, Epigrammata, 3, XLV <<<     >>> XLVII

Martialis, Epigrammata, 3, XLVI

1 Exigis a nobis operam sine fine togatam:
Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
2 'Non est' inquis 'idem'.
3 Multo plus esse probabo:
Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
4 In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
Invalidum est nobis ingenuumque latus.
5 Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
6 Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
7 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
Quidquid libertus, Candide, non poterit.
Martialis HOME

bnf8067.18 bnf8071.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik