| 1 | Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam, Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer. |
| 2 | 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso Atque erit in triplici par mihi nemo foro'. |
| 3 | Egit Atestinus causas et Civis - utrumque Noras - ; sed neutri pensio tota fuit. |
| 4 | 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis: Audieris, dices esse Maronis opus'. |
| 5 | Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides. |
| 6 | 'Atria magna colam'. |
| 7 | Vix tres aut quattuor ista Res aluit, pallet cetera turba fame. |
| 8 | 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae'. |
| 9 | Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes. |