| 1 | Proxima centenis ostenditur ursa columnis, Exornant fictae qua platanona ferae. |
| 2 | Huius dum patulos adludens temptat hiatus Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum. |
| 3 | Vipera sed caeco scelerata latebat in aere Vivebatque anima deteriore fera. |
| 4 | Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto. |
| 5 | Dum perit. |
| 6 | O facinus, falsa quod ursa fuit! |