| 1 | Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra, Utilis unguendis axibus esse potes. |
| 2 | Hac tu credideris longum ratione colosson Et puerum Bruti dixeris esse brevem. |
| 3 | Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis Saepe duplex unum pagina tractat opus. |
| 4 | Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis Sed tu, Cosconi, disticha longa facis. |