| 1 | Hesterna factum narratur, Postume, cena Quod nollem - quis enim talia facta probet? - Os tibi percisum quanto non ipse Latinus Vilia Panniculi percutit ora sono: Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius Caecilium tota rumor in urbe sonat. |
| 2 | Esse negas factum: vis hoc me credere? credo. |
| 3 | Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius? |