monumenta.ch > Martialis > 32 > 41 > 99 > 45 > 65 > 48 > 53 > 15 > 80 > 81 > 79 > > 77 > 96 > 85 > 32 > 76 > 33 > 73 > 21 > 41 > 35 > 71 > 76 > 35 > 54 > 45 > 65 > 11 > 97 > 88 > 69
Martialis, Epigrammata, 2, LXVIII <<<     >>> LXX

Martialis, Epigrammata, 2, LXIX

1 Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
Si non mentiris, Classice, dispeream.
2 Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
3 Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?
'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
4 En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
5 Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.
Martialis HOME

bnf8067.14 bnf8071.57