| 1 | Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis Et non decernis, Laure, quid esse velis, Peleos et Priami transi=t et Nestoris aetas Et fuerat serum iam tibi desinere. |
| 2 | Incipe, tres uno perierunt rhetores anno, Si quid habes animi, si quid in arte vales. |
| 3 | Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potest fieri Marsua causidicus. |
| 4 | Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque? Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil. |