| 1 | Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά . |
| 2 | Quae tu magnilocus nocte dieque sonas: Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso Vel quam seposito de grege Parma dedit: At me, quae passa est furias et cornua tauri, Noluerit dici quam pila prima suam. |
| 3 | Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas: Non vendes nummis coccina nostra tribus. |
| 4 | Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis: Fulcitur testa fagina mensa mihi. |
| 5 | Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli: Concolor in nostra, cammare, lance rubes. |
| 6 | Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo: At mihi succurrit pro Ganymede manus. |
| 7 | Ex opibus tantis veteri fidoque sodali Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων ? |