| 1 | Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum, Squalidus haerebo pallidiorque reo: Si iubeat patria damnatum excedere terra, Per freta, per scopulos exulis ibo comes. |
| 2 | Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum? Das partem? multum est? Candide, das aliquid? Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno Adnuerit, felix, Candide, solus eris. |