| 1 | Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum, Cenandum quotiens iam videt esse domi. |
| 2 | Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes. |
| 3 | Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur, Si quid Phillyrides praestet et Aesonides. |
| 4 | Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat, Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis. |
| 5 | Inde petit centum pendentia tecta columnis, Illinc Pompei dona nemusque duplex. |
| 6 | Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti, Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi: Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur. |
| 7 | Omnia cum fecit, sed renuente deo, Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit, Si quis ibi serum carpat amicus iter. |
| 8 | Per te perque tuam, vector lascive, puellam, Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca. |