| 1 | Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis Sive obscura nimis sive latina parum, Non meus est error: nocuit librarius illis, Dum properat versus adnumerare tibi. |
| 2 | Quod si non illum, sed me peccasse putabis, Tunc ego te credam cordis habere nihil. |
| 3 | 'Ista tamen mala sunt'. |
| 4 | Quasi nos manifesta negemus: Haec mala sunt, sed tu non meliora facis. |