monumenta.ch > Martialis > 1
Martialis, Epigrammata, 2, PROLOGUS <<<     >>> II

Martialis, Epigrammata, 2, I

1 Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
2 Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
Nec tantum nugis serviet ille meis;
Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
Sis licet usque malus, non odiosus eris.
3 Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
Incipiat positus quam tepuisse calix.
4 Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
Martialis HOME

bnf8067.10 bnf8071.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik