| 1 | Valerius Martialis Deciano Suo Sal. |
| 2 | 'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui- bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa- gina visum est, epistulam faciunt. |
| 3 | Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per- sonam. |
| 4 | Denique videris, an te delectet contra retiarium ferula. |
| 5 | Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant'. |
| 6 | Puto me hercules, Deciane, verum dicis. |
| 7 | Quid si scias, cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu- rus? Itaque quod exigis fiat. |
| 8 | Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient. |