| 1 | Si non molestum est teque non piget, scazon, Nostro rogamus pauca verba Materno Dicas in aurem sic ut audiat solus. |
| 2 | Amator ille tristium lacernarum Et baeticatus atque leucophaeatus, Qui coccinatos non putat viros esse Amethystinasque mulierum vocat vestes, Nativa laudet, habeat et licet semper Fuscos colores, galbinos habet mores. |
| 3 | Rogabit, unde suspicer virum mollem. |
| 4 | Una lavamur: aspicit nihil sursum, Sed spectat oculis devorantibus draucos Nec otiosis mentulas videt labris. |
| 5 | Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen. |