monumenta.ch > Martialis > 28 > 55 > 85 > 44 > 64 > 60 > 47 > 37 > 87
Martialis, Epigrammata, 1, LXXXVI <<<     >>> LXXXVIII

Martialis, Epigrammata, 1, LXXXVII

1 Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
2 Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
Extremo ructus cum redit a barathro.
3 Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
Atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
Iam tollas et sis ebria simpliciter.
Martialis HOME

bnf8067.8 bnf8071.53 cbo90.222r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik