monumenta.ch > Martialis > 41 > 90 > 63 > 72 > 40 > 36 > 84 > 64 > 48 > 46 > 53 > 85
Martialis, Epigrammata, 1, LXXXIV <<<     >>> LXXXVI

Martialis, Epigrammata, 1, LXXXV

1 Venderet excultos colles cum praeco facetus
Atque suburbani iugera pulchra soli,
'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
Vendere: nil debet, fenerat immo magis'.
2 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes
Et pecus et fructus, non amat inde locum'.
3 Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet
Omnia? Sic Mario noxius haeret ager.
Martialis HOME

bnf8067.8 bnf8071.53 cbo90.222r