| 1 | Haec quae pulvere dissipata multo Longas porticus explicat ruinas, En quanto iacet absoluta casu. |
| 2 | Tectis nam modo Regulus sub illis Gestatus fuerat recesseratque, Victa est pondere cum suo repente, Et postquam domino nihil timebat, Securo ruit incruenta damno. |
| 3 | Tantae, Regule, post metum querellae Quis curam neget esse te deorum, Propter quem fuit innocens ruina? |