monumenta.ch > Martialis > 94 > 62 > 42 > 38 > 74 > 67 > 16 > 66 > 50 > 61 > 28 > 10 > 17 > 24 > 62 > 59 > 21 > 93 > 60 > 42 > 37 > 11 > 70
Martialis, Epigrammata, 1, LXIX <<<     >>> LXXI

Martialis, Epigrammata, 1, LXX

1 Vade salutatum pro me, liber: ire iuberis
Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
2 Quaeris iter, dicam.
3 Vicinum Castora canae
Transibis Vestae virgineamque domum;
Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,
Plurima qua summi fulget imago ducis.
4 Nec te detineat miri radiata colossi
Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
5 Flecte vias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
Et Cybeles picto stat Corybante tholus.
6 Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
7 Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
Nulla magis toto ianua poste patet,
Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
8 Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
Ista, salutator scribere non potuit'.
Martialis HOME

bnf8067.7 bnf8071.53 cbo90.222r