| 1 | Vir Celtiberis non tacende gentibus Nostraeque laus Hispaniae, Videbis altam, Liciniane, Bilbilin, Equis et armis nobilem, Senemque Caium nivibus, et fractis sacrum Vadaveronem montibus, Et delicati dulce Boterdi nemus, Pomona quod felix amat. |
| 2 | Tepidi natabis lene Congedi vadum Mollesque Nympharum lacus, Quibus remissum corpus adstringes brevi Salone, qui ferrum gelat. |
| 3 | Praestabit illic ipsa figendas prope Voberca prandenti feras. |
| 4 | Aestus serenos aureo franges Tago Obscurus umbris arborum; Avidam rigens Derceita placabit sitim Et Nutha, quae vincit nives. |
| 5 | At cum December canus et bruma impotens Aquilone rauco mugiet, Aprica repetes Tarraconis litora Tuamque Laletaniam. |
| 6 | Ibi inligatas mollibus dammas plagis Mactabis et vernas apros Leporemque forti callidum rumpes equo, Cervos relinques vilico. |
| 7 | Vicina in ipsum silva descendet focum Infante cinctum sordido. |
| 8 | Vocabitur venator et veniet tibi Conviva clamatus prope. |
| 9 | Lunata nusquam pellis et nusquam toga Olidaeque vestes murice; Procul horridus Liburnus et querulus cliens, Imperia viduarum procul; Non rumpet altum pallidus somnum reus, Sed mane totum dormies. |
| 10 | Mereatur alius grande et insanum sophos: Miserere tu felicium Veroque fruere non superbus gaudio, Dum Sura laudatur tuus. |
| 11 | Non inpudenter vita quod relicum est petit, Cum fama quod satis est habet. |