monumenta.ch > Martialis > 15
Martialis, Epigrammata, 1, XIV <<<     >>> XVI

Martialis, Epigrammata, 1, XV

1 O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
Si quid longa fides canaque iura valent,
Bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
Et numerat paucos vix tua vita dies.
2 Non bene distuleris videas quae posse negari,
Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
3 Expectant curaeque catenatique labores,
Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
4 Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
Saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
5 Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
Sera nimis vita est crastina: vive hodie.
Martialis HOME

bnf8067.3 bnf8071.51 cbo90.V1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik