Martialis, Epigrammata, 1, PROLOGUS
| 1 | Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum, ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salva infimarum quoque personarum reverentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut nominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis. |
| 2 | Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimum ingenium. |
| 3 | Absit a iocorum nostrorum simplicitate malignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est. |
| 4 | Lascivam verborum veritatem, id est epigrammaton linguam, excusarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegitur. |
| 5 | Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse. |
| 6 | Epigrammata illis scribuntur, qui solent spectare Florales. |
| 7 | Non intret Cato theatrum meum, aut si intraverit, spectet. |
| 8 | Videor mihi meo iure facturus, si epistulam versibus clusero: Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae Festosque lusus et licentiam volgi, Cur in theatrum, Cato severe, venisti? An ideo tantum veneras, ut exires? |