monumenta.ch > Martialis > 60
Martialis, 12, LIX. <<<     >>> LXI.

Martialis, 12, LX.

1 Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
2 Magnaque siderei vidimus ora dei,
3 Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,
4 Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
5 Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,
6 Et qua sum genitus, vivere luce volo.
7 Natali pallere suo, ne calda Sabello
8 Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
9 Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;
10 Atque inter mensas ire, redire suas;
11 Excipere hos illos, et tota surgere cena
12 Marmora calcantem frigidiora gelu:
13 Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,
14 Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
Martialis HOME