| 1 | Gratis qui dare vos iubet, puellae, |
| 2 | Insulsissimus inprobissimusque est. |
| 3 | Gratis ne date, basiate gratis. |
| 4 | Hoc Aegle negat, hoc avara vendit. |
| 5 | Sed vendat: bene basiare quantum est! |
| 6 | Hoc vendit quoque nec levi rapina: |
| 7 | Aut libram petit illa Cosmiani, |
| 8 | Aut binos quater a nova moneta, |
| 9 | Ne sint basia muta, ne maligna, |
| 10 | Ne clusis aditum neget labellis. |
| 11 | Humane tamen hoc facit, sed unum, |
| 12 | Gratis quae dare basium recusat |
| 13 | Gratis lingere non recusat, Aegle. |