monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 21 > 46 > 16 > 15 > 112 > 53 > 100 > 17 > 14 > 103 > 29 > 27 > 25 > 57 > 47 > 54 > 31 > 12 > 81 > 23 > 52 > 69 > 35 > 56 > 26 > 44 > 75 > 40 > 13 > 48
Martialis, 12, XLVII. <<<     >>> XLIX.

Martialis, 12, XLVIII.

1 Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
2 Et non esse putas haec mea vota, volo:
3 Si fortunatum fieri me credis et heres
4 Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
5 Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
6 Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
7 Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
8 Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
9 Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
10 Sulphureusque color carnificesque pedes.
11 Non Albana mihi sit comissatio tanti
12 Nec Capitolinae pontificumque dapes;
13 Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
14 Et Vaticani perfida vappa cadi.
15 Convivas alios cenarum quaere magister,
16 Quos capiant mensae regna superba tuae:
17 Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
18 Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
Martialis HOME