Martialis, 12, III.
| 1 | Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni |
| 2 | Maecenas, atavis regibus ortus eques, |
| 3 | Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti, |
| 4 | Fama fuisse loquax chartaque dicet anus |
| 5 | Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur; |
| 6 | Tu das ingenuae ius mihi pigritiae. |
| 7 | Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum, |
| 8 | Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato. |
| 9 | Largiri, praestare, breves extendere census, |
| 10 | Et dare quae faciles vix tribuere dei, |
| 11 | Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro |
| 12 | Temporibusque malis ausus es esse bonus. |