monumenta.ch > Martialis > 71
Martialis, 11, LXX. <<<     >>> LXXII.

Martialis, 11, LXXI.

1 Hystericam vetulo se dixerat esse marito
2 Et queritur futui Leda necesse sibi;
3 Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
4 Seque refert potius proposuisse mori.
5 Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos,
6 Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit.
7 Protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
8 Tollunturque pedes. O medicina gravis!
Martialis HOME