| 1 | Sescenti cenant a te, Iustine, vocati |
| 2 | Lucis ad officium quae tibi prima fuit. |
| 3 | Inter quos, memini, non ultimus esse solebam; |
| 4 | Nec locus hic nobis invidiosus erat. |
| 5 | Postera sed festae reddis sollemnia mensae: |
| 6 | Sescentis hodie, cras mihi natus eris. |