monumenta.ch > Martialis > 81 > 57
Martialis, 11, LVI. <<<     >>> LVIII.

Martialis, 11, LVII.

1 Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
2 Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
3 Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
4 Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
5 Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
6 Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
Martialis HOME