Martialis, 11, LVI.
| 1 | Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas, |
| 2 | Vis animum mirer suspiciamque tuum? |
| 3 | Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa, |
| 4 | Et tristis nullo qui tepet igne focus, |
| 5 | Et teges et cimex et nudi sponda grabati, |
| 6 | Et brevis atque eadem nocte dieque toga. |
| 7 | O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti |
| 8 | Et stipula et nigro pane carere potes! |
| 9 | Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis |
| 10 | Constringatque tuos purpura pexa toros, |
| 11 | Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet |
| 12 | Convivas roseo torserat ore puer: |
| 13 | O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos |
| 14 | Et nihil ex ulla perdere luce voles! |
| 15 | Rebus in angustis facile est contemnere vitam: |
| 16 | Fortiter ille facit, qui miser esse potest. |