monumenta.ch > Martialis > 55
Martialis, 11, LIV. <<<     >>> LVI.

Martialis, 11, LV.

1 Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
2 Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
3 Ars est captandi quod nolis velle videri;
4 Ne facias optat, quod rogat ut facias.
5 Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
6 Pallidior fiet iam pariente Lupus.
7 At tu consilio videaris ut usus amici,
8 Sic morere, ut factum te putet esse patrem.
Martialis HOME