Martialis, 11, LII.
| 1 | Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me; |
| 2 | Condicio est melior si tibi nulla, veni. |
| 3 | Octavam poteris servare; lavabimur una: |
| 4 | Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi. |
| 5 | Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo |
| 6 | Utilis, et porris fila resecta suis, |
| 7 | Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, |
| 8 | Sed quam cum rutae frondibus ova tegant; |
| 9 | Altera non deerunt tenui versata favilla, |
| 10 | Et Velabrensi massa coacta foco, |
| 11 | Et quae Picenum senserunt frigus olivae. |
| 12 | Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis? |
| 13 | Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen |
| 14 | Et chortis saturas atque paludis aves, |
| 15 | Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena. |
| 16 | Plus ego polliceor: nil recitabo tibi, |
| 17 | Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas, |
| 18 | Rura vel aeterno proxima Vergilio. |