Martialis, 11, XLIII.
| 1 | Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor, |
| 2 | Corripis et culum te quoque habere refers. |
| 3 | Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti! |
| 4 | Ille tamen grandi cum Ganymede iacet. |
| 5 | Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu: |
| 6 | Tu Megaran credis non habuisse natis? |
| 7 | Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas |
| 8 | Oebalius flammas iussit abire puer. |
| 9 | Briseïs multum quamvis aversa iaceret, |
| 10 | Aeacidae propior levis amicus erat. |
| 11 | Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus, |
| 12 | Teque puta cunnos, uxor, habere duos. |