monumenta.ch > Martialis > 71 > 71 > 76 > 76 > 2 > 32
Martialis, 11, XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Martialis, 11, XXXII.

1 Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus
2 Nec tibi de bibula sarta palude teges,
3 Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
4 Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
5 Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
6 Pauper, et in populo quaeris habere locum.
7 Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
8 Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
Martialis HOME