monumenta.ch > Martialis > 20 > 3 > 78 > 78 > 18 > 51 > 18 > 51 > 69 > 11 > 69 > 15
Martialis, 11, XIV. <<<     >>> XVI.

Martialis, 11, XV.

1 Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
2 Et quas horribiles legant Sabinae:
3 Hic totus volo rideat libellus
4 Et sit nequior omnibus libellis.
5 Qui vino madeat nec erubescat
6 Pingui sordidus esse Cosmiano,
7 Ludat cum pueris, amet puellas,
8 Nec per circuitus loquatur illam,
9 Ex qua nascimur, omnium parentem,
10 Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
11 Versus hos tamen esse tu memento
12 Saturnalicios, Apollinaris:
13 Mores non habet hic meos libellus.
Martialis HOME