Martialis, 11, VIII.
| 1 | Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti, |
| 2 | Ultima quod curvo quae cadit aura croco; |
| 3 | Poma quod hiberna maturescentia capsa, |
| 4 | Arbore quod verna luxuriosus ager; |
| 5 | De Palatinis dominae quod Serica prelis, |
| 6 | Sucina virginea quod regelata manu; |
| 7 | Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni, |
| 8 | Quod qui Sicanias detinet hortus apes; |
| 9 | Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum, |
| 10 | Quod modo divitibus lapsa corona comis: |
| 11 | Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce: |
| 12 | Hoc fragrant pueri basia mane mei. |
| 13 | Scire cupis nomen? si propter basia, dicam. |
| 14 | Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis. |