Martialis, 11, VII.
| 1 | Iam certe stupido non dices, Paula, marito, |
| 2 | Ad moechum quotiens longius ire voles, |
| 3 | 'Caesar in Albanum iussit me mane venire, |
| 4 | Caesar Circeios.' Iam stropha talis abit. |
| 5 | Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva: |
| 6 | Sed prohibet scabies ingeniumque vetus. |
| 7 | Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam? |
| 8 | Haerebit dominae vir comes ipse suae, |
| 9 | Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque. |
| 10 | Quas igitur fraudes ingeniosa paras? |
| 11 | Diceret hystericam se forsitan altera moecha |
| 12 | In Sinuessano velle sedere lacu. |
| 13 | Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum, |
| 14 | Quae verum mavis dicere, Paula, viro! |