monumenta.ch > Vergilius > 2 > 6
Martialis, 11, V. <<<     >>> VII.

Martialis, 11, VI.

1 Unctis falciferi senis diebus,
2 Regnator quibus imperat fritillus,
3 Versu ludere non laborioso
4 Permittis, puto, pilleata Roma.
5 Risisti; licet ergo, non vetamur.
6 Pallentes procul hinc abite curae;
7 Quidquid venerit obvium, loquamur
8 Morosa sine cogitatione.
9 Misce dimidios, puer, trientes,
10 Quales Pythagoras dabat Neroni,
11 Misce, Dindyme, sed frequentiores:
12 Possum nil ego sobrius; bibenti
13 Succurrent mihi quindecim poetae.
14 Da nunc basia, sed Catulliana:
15 Quae si tot fuerint, quot ille dixit,
16 Donabo tibi Passerem Catulli.
Martialis HOME