monumenta.ch > Martialis > 66 > 94
Martialis, 10, XCIII. <<<     >>> XCV.

Martialis, 10, XCIV.

1 Non mea Massylus servat pomaria serpens,
2 Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
3 Sed Nomentana securus germinat hortus
4 Arbore, nec furem plumbea mala timent.
5 Haec igitur media quae sunt modo nata Subura
6 Mittimus autumni cerea poma mei.
Martialis HOME