monumenta.ch > Martialis > 24 > 90 > 8 > 83 > 44 > 92 > 37 > 74
Martialis, 10, LXXIII. <<<     >>> LXXV.

Martialis, 10, LXXIV.

1 Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
2 Lasso clienti. Quamdiu salutator
3 Anteambulones et togatulos inter
4 Centum merebor plumbeos die toto,
5 Cum Scorpus una quindecim graves hora
6 Ferventis auri victor auferat saccos?
7 Non ego meorum praemium libellorum
8 - Quid enim merentur? - Apulos velim campos:
9 Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
10 Nec quae paludes delicata Pomptinas
11 Ex arce clivi spectat uva Setini.
12 Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.
Martialis HOME