monumenta.ch > Martialis > 71 > 71
Martialis, 10, LXX. <<<     >>> LXXII.

Martialis, 10, LXXI.

1 Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
2 Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
3 Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
4 Nulli sorte iacent candidiore senes:
5 Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
6 Arserunt uno funera bina rogo.
7 Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
8 Inprobius nihil his fletibus esse potest.
Martialis HOME