Martialis, 10, XLVIII.
| 1 | Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae, |
| 2 | Et pilata redit iamque subitque cohors. |
| 3 | Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores |
| 4 | Halat, et inmodico sexta Nerone calet. |
| 5 | Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis? |
| 6 | Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum. |
| 7 | Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas |
| 8 | Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, |
| 9 | In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, |
| 10 | Nec deest ructatrix menta nec herba salax; |
| 11 | Secta coronabunt rutatos ova lacertos, |
| 12 | Et madidum thynni de sale sumen erit. |
| 13 | Gustus in his; una ponetur cenula mensa, |
| 14 | Haedus, inhumani raptus ab ore lupi, |
| 15 | Et quae non egeant ferro structoris ofellae, |
| 16 | Et faba fabrorum prototomique rudes; |
| 17 | Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes |
| 18 | Addetur. Saturis mitia poma dabo, |
| 19 | De Nomentana vinum sine faece lagona, |
| 20 | Quae bis Frontino consule trima fuit. |
| 21 | Accedent sine felle ioci nec mane timenda |
| 22 | Libertas et nil quod tacuisse velis: |
| 23 | De prasino conviva meus venetoque loquatur, |
| 24 | Nec facient quemquam pocula nostra reum. |