monumenta.ch > Martialis > 34 > 47
Martialis, 10, XLVI. <<<     >>> XLVIII.

Martialis, 10, XLVII.

1 Vitam quae faciant beatiorem,
2 Iucundissime Martialis, haec sunt:
3 Res non parta labore, sed relicta;
4 Non ingratus ager, focus perennis;
5 Lis numquam, toga rara, mens quieta;
6 Vires ingenuae, salubre corpus;
7 Prudens simplicitas, pares amici;
8 Convictus facilis, sine arte mensa;
9 Nox non ebria, sed soluta curis;
10 Non tristis torus, et tamen pudicus;
11 Somnus, qui faciat breves tenebras:
12 Quod sis, esse velis nihilque malis;
13 Summum nec metuas diem nec optes.
Martialis HOME