| 1 | Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum |
| 2 | Deseris atque iubes res sibi habere suas. |
| 3 | Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris? |
| 4 | Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat. |
| 5 | Constatura fuit Megalensis purpura centum |
| 6 | Milibus, ut nimium munera parca dares, |
| 7 | Et populare sacrum bis milia dena tulisset. |
| 8 | Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est. |