monumenta.ch > Martialis > 20
Martialis, 10, XIX. <<<     >>> XXI.

Martialis, 10, XX.

1 Nec doctum satis et parum severum,
2 Sed non rusticulum tamen libellum
3 Facundo mea Plinio Thalia
4 I perfer: brevis est labor peractae
5 Altum vincere tramitem Suburae.
6 Illic Orphea protinus videbis
7 Udi vertice lubricum theatri
8 Mirantisque feras avemque regis,
9 Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
10 Illic parva tui domus Pedonis
11 Caelata est aquilae minore pinna.
12 Sed ne tempore non tuo disertam
13 Pulses ebria ianuam, videto:
14 Totos dat tetricae dies Minervae,
15 Dum centum studet auribus virorum
16 Hoc quod saecula posterique possint
17 Arpinis quoque conparare chartis.
18 Seras tutior ibis ad lucernas:
19 Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
20 Cum regnat rosa, cum madent capilli:
21 Tunc me vel rigidi legant Catones.
Martialis HOME