monumenta.ch > Martialis > 96 > 16 > 36 > 22 > 16 > 41 > 16 > 40 > 33 > 73 > 72 > 87 > 77 > 96 > 52 > 99 > 80 > 48 > 82 > 43 > 45 > 29 > 86
Martialis, 9, LXXXV. <<<     >>> LXXXVII.

Martialis, 9, LXXXVI.

1 Festinata sui gemeret quod fata Severi
2 Silius, Ausonio non semel ore potens,
3 Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
4 'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
5 Respexitque suam quae stabat proxima fratri
6 Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
7 Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
8 Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
9 Numina cum videas duris obnoxia fatis,
10 Invidia possis exonerare deos.'
Martialis HOME