| 1 | Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni, |
| 2 | Haec pueri facies primaque forma fuit. |
| 3 | Creverat hic vultus bis denis fortior annis, |
| 4 | Gaudebatque suas pingere barba genas, |
| 5 | Et libata semel summos modo purpura cultros |
| 6 | Sparserat: invidit de tribus una soror |
| 7 | Et festinatis incidit stamina pensis, |
| 8 | Absentemque patri rettulit urna rogum. |
| 9 | Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur, |
| 10 | Haec erit in chartis maior imago meis. |