monumenta.ch > Martialis > 61 > 42 > 92 > 25 > 83 > 63 > 37 > 44 > 46 > 56
Martialis, 9, LV. <<<     >>> LVII.

Martialis, 9, LVI.

1 Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
2 Quae puero dones tela, Cupido, para,
3 Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
4 Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
5 Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
6 Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
7 Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
8 Casside dum liber Parthenopaeus erat.
9 Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
10 O felix, si quem tam bona fata manent!
11 Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
12 Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
Martialis HOME