monumenta.ch > Martialis > 61 > 42 > 92 > 25 > 83 > 63 > 37 > 44 > 46 > 56 > 10 > 2 > 50
Martialis, 9, XLIX. <<<     >>> LI.

Martialis, 9, L.

1 Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
2 Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
3 Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
4 Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
5 Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
6 Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
Martialis HOME