| 1 | Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva |
| 2 | Uteris et Veneri servit amica manus, |
| 3 | Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens, |
| 4 | Quantum vix animo concipis ipse tuo. |
| 5 | Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres, |
| 6 | Mars semel, ut geminos Ilia casta daret: |
| 7 | Omnia perdiderat, si masturbatus uterque |
| 8 | Mandasset manibus gaudia foeda suis. |
| 9 | Ipsam crede tibi naturam dicere rerum: |
| 10 | 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.' |